monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 12 > Iudices, 15 > 19 > 5 > 40 > Isaias, 51 > Psalmi, 40 > sectio 21 > Praefatio. > LIBER QUARTUS. > Lucas, 16 > Psalmi, 34 > 52 > Canticum, 1 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 8
Omitto Coeles Syriae, et Phoenicis iter (neque enim hodoeporicon eius disposui scribere): ea tantum loca nominabo, quae sacris Voluminibus continentur. Beryto Romana colonia, et antiqua urbe Sidone derelicta, in Sareptae littore Eliae est ingressa turriculam, in qua adorato Domino Salvatore, per arenas Tyri, in quibus genua Paulus fixit, pervenit Acco , quae nunc Ptolemais dicitur : et per campos Mageddo, Iosiae necis conscios, intravit terram Philisthiim. Mirata ruinas Dor, urbis quondam potentissimae; et versa vice, Stratonis turrim ab Herode rege Iudaeae in honorem Caesaris Augusti Caesaream nuncupatam, in qua Cornelii domum, Christi vidit Ecclesiam, et Philippi aediculas, et cubicula quatuor virginum prophetarum. Deinde Antipatrida, semirutum oppidulum, quod de patris nomine Herodes vocaverat; et Lyddam versam in Diospolim , Dorcadis, atque Aeneae resurrectione , ac sanitate inclytam. Haud procul ab ea Arimathiam viculum Ioseph, qui Dominum sepelivit; et Nobe urbem quondam sacerdotum, nunc tumulum occisorum. Ioppen quoque fugientis portum Ionae ; et (ut aliquid perstringam de fabulis Poetarum) religatae ad saxum Andromedae spectatricem. Repetitoque itinere, Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus Dominus , Cleophae domum in Ecclesiam dedicavit. Atque inde proficiscens ascendit Bethoron inferiorem et superiorem, urbes a Salomone conditas, sed varia postea bellorum tempestate deletas: ad dexteram aspiciens Aialon, et Gabaon, ubi Iesus filius Nave contra quinque reges dimicans, soli imperavit et lunae: et Gabaonitas ob dolos et insidias foederis impetrati, in aquarios, lignariosque damnavit . In Gabaa urbe usque ad solum diruta, paululum substitit, recordata peccati eius, et concubinae in frusta divisae, et tribus Beniamin trecentos viros, propter Apostolum reservatos.